Inhalt des Albums "CHANT - Music for paradise"

Wir bringen hier den Inhalt des Booklets unseres Albums „Chant – Music for paradise“.

Download deutsche Übersetzung

Den lateinischen Text mit deutscher Übersetzung kann man –> hier downloaden.

TRACKLIST - "CHANT - Music for Paradise"

I IN PARADISUM

01 Antiphon ‘In Paradisum’ and Psalm 121 (122) 4:25
02 Response ‘Subvenite’ 2:26
03 Response ‘Libera me’ 4:28
04 Stift Heiligenkreuz Bells 1:36

II REQUIEM

05 Introitus ‘Requiem æternam’ 2:00
06 Kyrie eleison 1:38
07 Graduale ‘Requiem æternam’ 2:40
08 Tractus ‘Absolve’ 2:10
09 Offertorium ‘Domine Jesu Christe’ 3:40
10 Sanctus 0:46
11 Acclamatio post elevationem: ‘Pie Jesu Domine’ 0:50
12 Agnus Dei 0:44
13 Communio ‘Lux æterna’ 1:01

III COMPLETORIUM

14 Deus in adiutorium 0:49
15 Hymn ‘Te lucis ante terminum’ 1:24
16 Psalm 4 2:32
17 Psalm 90 (91) 3:46
18 Psalm 133 1:12
19 Lectio brevis 0:27
20 Responsorium breve 0:40
21 Canticum Simeonis ‘Nunc dimittis’ 2:17
22 Kyrie eleison 0:12
23 Oratio conclusiva 0:47
24 ‘Salve Regina’ 2:47
25 Benedictio 0:19
26 Stift Heiligenkreuz Bells 0.50

IV SPIRITUS DOMINI — BONUS MATERIAL

27 Hymn ‘Veni Creator Spiritus’ 2.30
28 Introitus in Dominica Pentecostes ‘Spiritus Domini’ 2.35
29 Communio in Dominica Pentecostes ‘Factus est repente’ 1.17

DIE TEXTE von "CHANT - Music for Paradise"

I. In Paradisum

01 Antiphon „In Paradisum“ and Psalm 121 (122)

Antiphon „In Paradisum“

In paradisum deducant te angeli:
in tuo adventu suscipiant te martyres,
et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.

Psalm 121 (122)

Lætatus sum in eo quod dixerunt mihi: *
„In domum Domini ibimus.“
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas *
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, *
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Antiphon „In Paradisum“ is repeated

Quia illic sederunt sedes ad iudicium, *
sedes domus David.
Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem, *
securi sint diligentes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et securitas in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos *
loquar: „Pax in te!“
Propter domum Domini Dei nostri *
exquiram bona tibi.

Antiphon „In Paradisum“ is repeated

Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper *
et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphon „In Paradisum“ is repeated

02 Response „Subvenite“

 Subvenite, Sancti Dei: occurrite, angeli Domini,
suscipientes animam eius:

Offerentes eam in conspectu Altissimi.
Suscipiat eam Christus qui vocavit te,
et in sinum Abrahæ angeli deducant.
Offerentes eam in conspectu Altissimi.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

03 Response „Libera me“

Libera me, Domine, de morte æterna, in die illa tremenda:
Quando cæli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare sæculum per ignem.

Dies illa, dies iræ calamitatis et miseriæ:
dies magna et amara valde.
Quando cæli movendi sunt et terra:
Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.
Dum veneris iudicare sæculum per ignem.
Requiem æternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Libera me, Domine, de morte æterna,
in die illa tremenda:
Quando cæli movendi sunt et terra:
Dum veneris judicare sæculum per ignem.

04 Stift Heiligenkreuz Bells

II. Requiem

05 Introitus „Requiem æternam“

Requiem æternam dona eis, Domine.
Et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Ierusalem:
Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.

06 Kyrie

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

07 Graduale „Requiem æternam“

Requiem æternam dona eis, Domine.
Et lux perpetua luceat eis.
In memoria æterna erit iustus:
ab auditione mala non timebit.

08 Tractus „Absolve“

Absolve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. Et gratia tua illis succurrente, mereantur evadere iudicium ultionis. Et lucis æternæ beatitudine perfrui.

09 Offertorium „Domine Iesu Christe“

Domine Iesu Christe, Rex gloriæ, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundi lacu. Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum, sed signifer sanctus Michael repræsentet eas in lucem sanctam: Quam olim Abrahæ promisisti, et semini eius.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus. Tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus. Fac eas, Domine, de morte transire ad vitam: Quam olim Abrahæ promisisti et semini eius.

10 Sanctus

Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

11 Acclamatio post elevationem „Pie Iesu Domine“

Pie Iesu Domine, dona eis requiem.
Pie Iesu Domine, dona eis requiem.
Pie Iesu Domine, dona eis requiem sempiternam. Amen.

12 Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

13 Communio „Lux æterna“

Lux æterna luceat eis, Domine:
Cum Sanctis tuis in æternum: quia pius es.
Requiem æternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Cum Sanctis tuis in æternum: quia pius es.
Requiescant in pace. Amen.

III. Completorium

14 Deus in adiutorium

Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina.
Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et sempre *
et in sæcula sæculorum. Amen.

15 Hymn „Te lucis ante terminum“

Te lucis ante terminum,
rerum creator, poscimus,
ut solita clementia
sis præsul ad custodiam.
Te corda nostra somnient,
te per soporem sentiant,
tuamque semper gloriam
vicina luce concinant.
Vitam salubrem tribue,
nostrum calorem refice,
tætram noctis caliginem
tua collustret claritas.
Præsta, Pater omnipotens,
per Iesum Christum Dominum,
qui tecum in perpetuum
regnat cum Sancto Spiritu. Amen.

16 Psalm 4

In noctibus benedicite Dominum.
Invocantem exaudi me, Deus iustitiæ meæ; *
in tribulatione dilatasti mihi;

miserere mei, *
et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? *
Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; *
Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
Irascimini et nolite peccare; †
loquimini in cordibus vestris, *
in cubilibus vestris et conquiescite.
Sacrificate sacrificium iustitiæ *
et sperate in Domino.
Multi dicunt: „Quis ostendit nobis bona?“ *
Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine.
Maiorem dedisti lætitiam in corde meo, *
quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
In pace in idipsum dormiam et requiescam, *
quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper *
et in sæcula sæculorum. Amen.

17 Psalm 90 (91)

Qui habitat in protectione Altissimi, *
sub umbra Omnipotentis commorabitur.
Dicet Domino: †
„Refugium meum et fortitudo mea, *
Deus meus, sperabo in eum.“
Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium *
et a verbo maligno.
Alis suis obumbrabit tibi, *
et sub pennas eius confugies.
Scutum et lorica veritas eius; *
non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die, †
a peste perambulante in tenebris, *
ab exterminio vastante in meridie.
Cadent a latere tuo mille, †
et decem milia a dextris tuis; *
ad te autem non appropinquabit.
Quodsi oculis tuis consideraveris, *
retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, refugium meum. *
Altissimum posuisti habitaculum tuum.
Non accedet ad te malum, *
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandabit de te, *
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te, *
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, *
et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam mihi adhæsit, liberabo eum; *
suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; †
cum ipso sum in tribulatione, *
eripiam eum et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum, *
et ostendam illi salutare meum.
Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper *
et in sæcula sæculorum. Amen.

18 Psalm 133

Ecce benedicite Dominum, omnes servi Domini; *
qui statis in domo Domini per noctes.

Extollite manus vestras ad sanctuarium, *
et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion, *
qui fecit cælum et terram.
Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper *
et in sæcula sæculorum. Amen.
In noctibus benedicite Dominum.

19 Lectio brevis

Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide. (1 Petr 5,8-9)
Deo gratias.

20 Responsorium breve

In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Redemisti nos, Domine Deus veritatis.
Commendo spiritum meum.

21 Canticum Simeonis „Nunc dimittis“

Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo et requiescamus in pace.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, *
secundum verbum tuum in pace;

quia viderunt oculi mei *
salutare tuum,
quod parasti *
ante faciem omnium populorum:
lumen ad revelationem gentium, *
et gloriam plebis tuæ Israel.
Gloria Patri et Filio *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper *
et in sæcula sæculorum. Amen.
Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo et requiescamus in pace.

22 Kyrie eleison

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

23 Oratio conclusiva

Oremus.
Visita, quæsumus, Domine habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle; angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant, et benedictio tua sit super nos semper. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

24 „Salve Regina“

Salve, Regina, mater misericordiæ;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Evæ;
ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

25 Benedictio

Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius et Spiritus sanctus.

26 Stift Heiligenkreuz Bells

IV. Spiritus Domini

27 Hymn „Veni Creator Spiritus“

Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia,
quæ tu creasti, pectora.
Qui diceris Paraclitus,
donum Dei altissimi,
fons vivus, ignis, caritas
et spiritalis unctio.
Tu, septiformis munere,
dextræ Dei tu digitus,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te prævio
vitemus omne noxium.
Per te sciamus, da, Patrem
noscamus atque Filium,
te utriusque Spiritum
credamus omni tempore.

28 Introitus in Dominica Pentecostes „Spiritus Domini“

Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia:
et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis,
alleluia, alleluia, alleluia.
Exsurget Deus, et dissipentur inimici eius:
et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius.

29 Communio Dominica Pentecostes „Factus est repente“

Factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes, alleluia: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, alleluia, alleluia.

Download deutsche Übersetzung der Advents- und Weihnachts-CD

Im Oktober 2008 hat Universal Music die Erfolgs-CD „Chant – Music for Paradise“ mit einer Advents- und Weihnachts-CD zusammen als Doppelalbum herausgegeben. Den lateinischen Text der Advent- und Weihnachts-CD mit deutscher Übersetzung kann man –> Initiates file downloadhier downloaden.

TRACKLIST der Advents- und Weihnachts-CD

Die Advent- und Weihnachts-CD „Chant – Music for Paradise“ Special Edition enthält 25 Tracks. Darunter die berühmte Advent-Messe „Rorate“ und die Weihnachtsmette „Puer Natus“ in gregorianischem Choral.

I. ADVENT VESPER

 

Hymnus „Conditor Alme Siderum“
Magnificat mit Antiphon „O Emmanuel“
Marianische Antiphon „Alma Redemtoris Mater“

II. ADVENT MESSE „Rorate

Introitus „Rorate Caeli“
Kyrie
Graduale „Tollite Portas“
Alleluia „Veni Domine“
Credo
Offertorium „Ave Maria“
Sanctus
Agnus Dei
Communio „Ecce Virgo“

III. WEIHNACHTS LAUDES

Hymnus „A Solis Ortus Cardine“
Benedictus mit Antiphon „Hodie Christus Natus Est“
Marianische Antiphon „Sub tuum praesidium“

IV. WEIHNACHTS MESSE

Introitus „Puer Natus“
Kyrie „Missa De Angelis“
Gloria „Missa De Angelis“
Graduale „Viderunt Omnes“
Alleluia „Dies Sanctificatus“
Credo
Offertorium „Tui Sunt“
Sanctus „Missa De Angelis“
Agnus Dei „Missa De Angelis“
Communio „Viderunt Omnes“